- CHILPERICUSI
- CHILPERICUSInonus Francorum Rex, fil. minor natu Clotharii I. ex Charegonde, primo Suessionum Rege, dein post mortem fratris Chereberti, totius Franciae. Contra Sigebertum fratrem, aliquot proeliis victor, ingeniô et facundiâ pollens, aliquâ quoque zeli, in conversione Iudaeorum ostensi, specie. Cetera Nero et Herodes sui temporis, naturae monstrum, tres duxerat uxores, quarum Audoveram primam repudiavit, ac velatam in coenobio conclusit, alteram Calsontam, Arthanagildis Visigothi filiam noctu strangulavit, ad hoc per Fredegundam concitatus, quam postea duxit uxorem, omnibus subditis ob facinora horrenda, obscenasque libidines, quod singulorum toros foedaret, ac turpiter conspurcaret, exosus. Hunc denique Fredegunda, eius uxor impudica, ex venatione redeuntem sub vesperam, in gratiam Landrici, imo ab hoc ipso, A. C. 584. occidi curavit, regni, cum fratribus 23. cuius corpus in templo S. Germani de pratis, Parisiensi suburbio iacet, quod una cum Fregedondes repertum, A.C. 1643. Ann. Franc. Gregor. Turonens. l. 5. et 6. Aimoin. l. 3. Fredegar. Sigeb. Venantius Fortun. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.